Romans 3

Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judaeus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judaeo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judaeo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judaeis Deus fecit, quae non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt. etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus praetermittam, hoc primum et praecipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetae, eis ut amicis sunt credita: per quae intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est. AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, praejudicabitur caeteris Judaeis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturae, et per peccata defluens. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judaeus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Etiam Judaeus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quae sibi prosunt. Quod removet, dicens: Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala? . Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem. Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam praedicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum praecedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non. Quasi: Plus fecit Judaeo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non praecellimus nos Judaei gentiles in hoc statu gratiae, quamvis praecellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Quia non est personarum acceptio apud Deum, Act. 10.. . Ex operibus poterant quaerere et invenire quod Christus erat Deus. etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Et subjecit: Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Christus enim tantum facit bonum in se et in suis. . De quibus Dominus: Matth. 23.. Et item: Ibid. 16.. Et de quibus Isaias: Isa. 1., etc. Talia faciunt, unde conterantur in hoc saeculo, per Titum et Vespasianum, et in futuro erunt infelices, puniti in anima et corpore. . Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: Et alibi: Joan. XV; Psal. 34.. etiam Judaeorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judaeorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de caeteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur praecedentibus per: etc. Opera legis dicuntur quae in lege instituta et terminata sunt, ut erant caeremonialia et figurativa, quae nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. etc. Secundum caeremonialia intellige, non moralia, quae utique justificant et in Evangelio consummantur. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiae quid agatur, vel timore poenae, quod non vident homines. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quaedam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Gen. 39.. Quaedam autem cognita sunt per legem quae ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quaedam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur. etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiae Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetae perhibent testimonium, id praenuntiando uod Christi implevit adventus. etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quae magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est. id est, indulgentia et venia peccatorum. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. id est nullis operum praecedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus. etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quae ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione praesentium, sed et eorum quae praecesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere poena et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia poenam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinae visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta. Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam praecedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret. Sive glorificationem dixerit laudabilem quae in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista: Psal. 67., etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non praecedunt justificandum, sed sola fide sine operibus praecedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judaei se praeferebant. Bona enim opera quae dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnae vires, et cursus celerrimus praeter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Praecedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Jac. 2.; et ipse Paulus: I Cor. 13., etc. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quae per dilectionem operatur. . Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia haec gratia fidei est, qua lex impletur, lex quae sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et caeremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.
Copyright information for VulgGlossa